et factum est cum consummasset Iesus sermones istos
migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanen
et secutae sunt eum turbae multae et curavit eos ibi
et accesserunt ad eum Pharisaei temptantes eum et dicentes
si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa
qui respondens ait eis non legistis quia qui fecit ab
initio masculum et feminam fecit eos
et dixit propter hoc dimittet homo patrem et matrem et
adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
itaque iam non sunt duo sed una caro quod ergo Deus
coniunxit homo non separet
dicunt illi quid ergo Moses mandavit dari libellum repudii
et dimittere
ait illis quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit
vobis dimittere uxores vestras ab initio autem non sic fuit
dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi
ob fornicationem et aliam duxerit moechatur et qui dimissam
duxerit moechatur
dicunt ei discipuli eius si ita est causa homini cum uxore
non expedit nubere
qui dixit non omnes capiunt verbum istud sed quibus datum
est
sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt et
sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus et sunt eunuchi qui se
ipsos castraverunt propter regnum caelorum qui potest capere
capiat
tunc oblati sunt ei parvuli ut manus eis inponeret et
oraret discipuli autem increpabant eis
Iesus vero ait eis sinite parvulos et nolite eos prohibere
ad me venire talium est enim regnum caelorum
et cum inposuisset eis manus abiit inde
et ecce unus accedens ait illi magister bone quid boni
faciam ut habeam vitam aeternam
qui dixit ei quid me interrogas de bono unus est bonus
Deus si autem vis ad vitam ingredi serva mandata
dicit illi quae Iesus autem dixit non homicidium facies
non adulterabis non facies furtum non falsum testimonium dices
honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut te
ipsum
dicit illi adulescens omnia haec custodivi quid adhuc mihi
deest
ait illi Iesus si vis perfectus esse vade vende quae habes
et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere
me
cum audisset autem adulescens verbum abiit tristis erat
enim habens multas possessiones
Iesus autem dixit discipulis suis amen dico vobis quia
dives difficile intrabit in regnum caelorum
et iterum dico vobis facilius est camelum per foramen acus
transire quam divitem intrare in regnum caelorum
auditis autem his discipuli mirabantur valde dicentes quis
ergo poterit salvus esse
aspiciens autem Iesus dixit illis apud homines hoc
inpossibile est apud Deum autem omnia possibilia sunt
tunc respondens Petrus dixit ei ecce nos reliquimus omnia
et secuti sumus te quid ergo erit nobis
Iesus autem dixit illis amen dico vobis quod vos qui
secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius hominis in
sede maiestatis suae sedebitis et vos super sedes duodecim
iudicantes duodecim tribus Israhel
et omnis qui reliquit domum vel fratres aut sorores aut
patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen
meum centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit
multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi